monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Aggaeum, 1, 33
Sed et haec quoque parva, quae in domum et horreum mentis condiderant, exsufflantur a sermone Dei, quasi indigna eius custodia atque tutela. Quoties vidi ego tam in doctrina quam in conversatione de quibusdam sperata plurima: et postquam ventum est ut haberent tempus messium, id est, tempus docendi, vitamque suam in exemplum praebere populorum, de excelso praecipitatos, et minus inventum in eis, quam opinio sibi omnium promittebat.